Nahum 2
Nahum chapter 2 from the Latin Vulgate
1 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei 2 et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo 3 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor 4 populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo 5 super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt 6 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit 7 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus 8 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine 9 particeps idolorum Ephraim dimitte eum 10 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius 11 ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis 13 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor