Nahum 3
Nahum chapter 3 from the Latin Vulgate
1 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel 2 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt 3 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis 4 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis 5 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis 6 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin 7 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem 8 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam 9 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem 10 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda 11 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum 12 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat 13 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam 15 in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum 16 quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos 17 vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae 18 quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens 19 propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur