Nehemiah 4
Nehemiah chapter 4 from the Latin Vulgate
1 et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias 2 et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos 3 dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus aedificare murum 4 et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus 5 factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos 6 statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis 7 perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus 8 factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum 9 et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et principes post eos in omni domo Iuda 10 aedificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium 11 aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et aedificabant et clangebant bucina iuxta me 12 et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero 13 in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis 14 et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra 15 in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum 16 ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum 18 et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos iudaeos 19 et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus 20 et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame 21 et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas 22 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident 23 et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec