Nehemiah 6

Nehemiah chapter 6 from the Latin Vulgate

1 et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec 2 omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas 3 et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te 4 et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar 5 et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum 6 acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi 7 memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat iuxta opera eorum talia sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum qui terrebant me 8 conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus 9 factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc 10 sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos 11 multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae 12 sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me 14 postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas 15 praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur 16 et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam 17 civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae 18 dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo 19 isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam