Nehemiah 8

Nehemiah chapter 8 from the Latin Vulgate

1 et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur 2 dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis 3 et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra 4 Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere 5 abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eos 6 et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis 7 et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo 8 et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est 9 et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim 10 fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis 11 legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum 13 in die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israhel in ieiunio et in saccis et humus super eos 14 et separatum est semen filiorum Israhel ab omni filio alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum 15 et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum 16 surrexit autem super gradum Levitarum Iosue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum 17 et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude 18 tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat