Numbers 1

Numbers chapter 1 from the Latin Vulgate

1 de Iuda Naasson filius Aminadab 2 de Isachar Nathanahel filius Suar 3 de Zabulon Heliab filius Helon 4 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur 5 de Beniamin Abidan filius Gedeonis 6 de Dan Ahiezer filius Amisaddai 7 de Aser Phegihel filius Ochran 8 de Gad Heliasaph filius Duhel 9 de Nepthali Ahira filius Henan 10 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel 11 quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine 12 et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra 13 sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai 14 de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 15 quadraginta sex milia quingenti 16 de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 17 quinquaginta novem milia trecenti 18 de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent 19 quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 20 de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 21 recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti 22 de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent 23 recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti 24 de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 25 quinquaginta septem milia quadringenti 26 de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 27 quadraginta milia quingenti 28 porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere 29 triginta duo milia ducenti 30 de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 31 triginta quinque milia quadringenti 32 de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 33 sexaginta duo milia septingenti 34 de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 35 quadraginta milia et mille quingenti 36 de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 37 quinquaginta tria milia quadringenti 38 hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum 39 fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere 40 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta 41 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis 42 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 43 tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel 44 sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur 45 cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur 46 metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum 47 porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii 48 fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi 50 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 51 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis 52 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab 53 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum 54 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar