Numbers 10

Numbers chapter 10 from the Latin Vulgate

1 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt 2 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris 3 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum 4 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester 5 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis 6 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan 7 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi 8 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab 9 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar 10 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon 11 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari 12 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur 13 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 14 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel 15 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum 16 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud 17 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 18 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis 19 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 20 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran 21 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan 22 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur 23 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli 24 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum 25 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster 26 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi 27 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum 28 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent 29 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua 30 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel 32 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem 33 cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis 34 vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini 35 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes 36 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia