Numbers 12

Numbers chapter 12 from the Latin Vulgate

1 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi 2 iratusque contra eos abiit 3 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra 4 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus 5 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra 6 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam 7 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur 8 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria 10 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan 11 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens 12 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus 13 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina 14 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur 15 de tribu Symeon Saphat filium Huri 16 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne