Numbers 13
Numbers chapter 13 from the Latin Vulgate
1 de tribu Ephraim Osee filium Nun 2 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu 3 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi 4 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi 5 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli 6 de tribu Aser Sthur filium Michahel 7 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi 8 de tribu Gad Guhel filium Machi 9 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue 10 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes 11 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures 12 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris 13 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt 14 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath 15 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est 16 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt 17 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel 18 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita 19 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae 20 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest 21 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi 22 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis 23 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam 24 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est 25 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est 26 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur 28 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa 29 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes 30 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum 31 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum 32 quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel 33 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua