Numbers 14
Numbers chapter 14 from the Latin Vulgate
1 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem 2 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere 3 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel 4 et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis 5 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est 6 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum 7 et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem 8 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant 9 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine 10 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens 11 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem 12 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum 13 dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum 14 vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra 15 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae 16 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam 17 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam 18 quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri 19 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 20 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi 21 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis 22 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me 23 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun 24 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit 25 vestra cadavera iacebunt in solitudine 26 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto 27 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam 28 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur 29 igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala 30 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini 31 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram 32 locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis 33 et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus 34 quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum 35 nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris 36 Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum 37 at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris 38 descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma 40 locutus est Dominus ad Mosen dicens 41 loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis 42 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus 43 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin 44 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos 45 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin