Numbers 15
Numbers chapter 15 from the Latin Vulgate
1 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas 2 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin 3 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino 4 sic facietis 5 per singulos boves et arietes et agnos et hedos 6 tam indigenae quam peregrini 7 eodem ritu offerent sacrificia 8 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae 9 locutus est Dominus ad Mosen dicens 10 loquere filiis Israhel et dices ad eos 11 cum veneritis in terram quam dabo vobis 12 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino 13 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis 14 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino 15 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen 16 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra 17 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato 18 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo 19 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam 20 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo 21 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi 22 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes 23 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo 24 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam 25 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati 26 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini 27 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent 28 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra 29 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus 30 dixit quoque Dominus ad Mosen 31 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas 32 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes 33 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo 34 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus 36 ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben 37 surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur 38 cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini 39 quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem 40 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei 41 hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum