Numbers 16

Numbers chapter 16 from the Latin Vulgate

1 dixitque rursum ad Core audite filii Levi 2 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei 3 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis 4 et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum 5 misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus 6 numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri 7 re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus 8 iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum 9 dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim 10 tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum 11 quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron 12 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini 13 locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait 14 separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam 15 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet 16 et ait Dominus ad Mosen 17 praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram 18 surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel 19 dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum 20 cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia 21 et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim 22 si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus 23 sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum 24 confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum 25 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia 26 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis 27 at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat 28 sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum 29 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 30 praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt 31 in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel 32 tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari 33 ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen 34 murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini 35 cumque oreretur seditio et tumultus incresceret 36 Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini 37 dixitque Dominus ad Mosen 38 recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra 39 dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit 40 quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama 41 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit 42 fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core 43 reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus 45 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 46 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae 47 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit 48 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te 49 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant 50 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron