Numbers 18

Numbers chapter 18 from the Latin Vulgate

1 locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna 2 haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum 3 in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi 4 primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis 5 omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi 6 universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis 7 omne quod ex voto reddiderint filii Israhel tuum erit 8 quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias 9 cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet 10 primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino 11 carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt 12 omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israhel Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis 13 dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel 14 filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis 15 ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum 16 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt 17 decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi 18 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 19 praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae 20 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus 21 et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti 22 omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt 23 dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias 24 et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii 25 et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini 27 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 28 ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae in qua nulla sit macula nec portaverit iugum 29 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium 30 et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi septem vicibus 31 conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis 32 lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat