Numbers 2

Numbers chapter 2 from the Latin Vulgate

1 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon 2 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti 3 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur 4 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur 5 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti 6 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 7 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti 8 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel 9 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 10 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur 11 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur 12 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud 13 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti 14 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 15 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti 16 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis 17 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti 18 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur 19 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 20 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti 21 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran 22 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti 23 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan 24 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti 25 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur 26 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta 27 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi 28 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum 30 haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai 31 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar 32 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur 33 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo 34 locutus est Dominus ad Mosen dicens