Numbers 21
Numbers chapter 21 from the Latin Vulgate
1 venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo 2 et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet 3 fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur 4 profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth 5 unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam 6 et inde moventes venerunt ad torrentem Zared 7 quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos 8 unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon 9 scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum 10 ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam 11 tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant 12 puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana 13 de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth 14 de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum 15 misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens 16 obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos 17 qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum 18 a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum 19 tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius 20 urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon 21 idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon 22 ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon 23 vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon 24 iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba 25 habitavit itaque Israhel in terra Amorrei 26 misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores 27 verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai 28 dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon 29 percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius 31 profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est 32 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo 33 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent 34 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab 35 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me