Numbers 22

Numbers chapter 22 from the Latin Vulgate

1 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac 2 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum 3 quid sibi volunt homines isti apud te 4 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me 5 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum 6 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est 7 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum 8 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum 9 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit 10 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me 11 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti 12 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar 13 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus 14 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias 15 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis 16 et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum 17 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere 18 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur 19 quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat 20 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit 21 cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera 22 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio 23 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem 24 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam 25 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram 26 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria 27 et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret 28 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar 29 ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus 30 quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon 31 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo 32 cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo 33 perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat 34 cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera 35 mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi 37 dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 38 cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram 39 dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi 40 cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper 41 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris