Numbers 23
Numbers chapter 23 from the Latin Vulgate
1 adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel 2 quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur 3 de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur 4 quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia 5 dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis 6 cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus 7 dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei 8 cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete 9 dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius 10 cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei 11 reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus 12 at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor 13 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit 14 ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo 15 non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo 16 Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis 17 non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus 18 ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat 19 dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas 20 et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem 21 et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis 22 cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem 23 dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 24 fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras 26 cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum 27 et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei 28 adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 29 dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius 30 quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel