Numbers 24
Numbers chapter 24 from the Latin Vulgate
1 fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius 2 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis 3 accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur 4 iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti 5 revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito 6 respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi 7 si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar 8 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore 9 sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 10 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos 11 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth 12 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget 13 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis 14 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur 15 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum 16 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te 17 adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus 18 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt 19 surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit 21 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab 22 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum 23 initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus 24 ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel 25 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor