Numbers 27
Numbers chapter 27 from the Latin Vulgate
1 ad filios autem Israhel loqueris haec 2 homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas 3 si filiam non habuerit habebit successores fratres suos 4 quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius 5 sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi 6 dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel 7 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron 8 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin 9 cui respondit Moses 10 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc 11 et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore 12 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum 13 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine 14 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel 15 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo 16 fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi 17 et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus 19 dixit quoque Dominus ad Mosen 20 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua 21 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum 22 unum offeretis mane et alterum ad vesperam 23 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin