Numbers 28

Numbers chapter 28 from the Latin Vulgate

1 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini 2 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino 3 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba 4 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno 5 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos 6 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes 7 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino 8 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt 9 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis 10 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit 11 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis 12 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 13 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 14 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem 15 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos 16 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis 17 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis 18 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum 19 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo 20 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 21 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem 22 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas 23 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque 24 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius 25 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis 27 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum 28 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 29 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem 30 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem 31 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi