Numbers 29
Numbers chapter 29 from the Latin Vulgate
1 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea 2 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem 4 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni 5 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum 6 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 7 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos 8 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus 9 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim 10 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 11 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 12 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 13 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 14 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 15 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 17 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 18 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 20 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 23 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 24 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 26 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis 30 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 31 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 32 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 33 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis 35 narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat 36 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus 37 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit 38 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit 39 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit 40 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater