Numbers 3

Numbers chapter 3 from the Latin Vulgate

1 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii 2 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius 3 dabisque dono Levitas 4 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur 5 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 6 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei 7 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus 8 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens 9 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra 10 numeravit Moses ut praeceperat Dominus 11 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari 12 filii Gerson Lebni et Semei 13 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel 14 filii Merari Mooli et Musi 15 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica 16 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum 17 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem 18 sub principe Eliasaph filio Lahel 19 et habebunt excubias in tabernaculo foederis 20 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius 21 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua 22 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii 23 et castrametabuntur ad meridianam plagam 24 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel 25 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem 26 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii 27 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua 28 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti 29 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur 30 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent 31 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus 32 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur 33 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia 34 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum 35 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel 36 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel 37 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres 38 locutusque est Dominus ad Mosen 39 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus 40 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel 41 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti 42 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt 43 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis 44 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii 45 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus 47 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 48 tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas 49 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis 50 hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum 51 ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii