Numbers 30
Numbers chapter 30 from the Latin Vulgate
1 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat 2 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus 3 vidua et repudiata quicquid voverint reddent 4 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento 5 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat 6 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit 7 si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat 8 quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit 9 sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius 10 istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo 12 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 13 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum 14 statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis 15 mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum 16 dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam