Numbers 31

Numbers chapter 31 from the Latin Vulgate

1 cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt 2 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio 3 ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt 4 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit 5 et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis 6 et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho 7 egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra 8 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello 9 ait cur feminas reservastis 10 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus 11 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate 12 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis 13 et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo 14 et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur 15 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi 16 aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum 17 et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur 18 et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis 19 dixitque Dominus ad Mosen 20 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi 21 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem 22 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus 23 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt 24 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini 25 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus 26 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia 27 boum septuaginta duo milia 28 asinorum sexaginta milia et mille 29 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia 30 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta 31 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque 32 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo 33 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus 34 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae 35 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum 36 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant 37 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis 38 et de bubus triginta sex milibus 39 et de asinis triginta milibus quingentis 40 et de hominibus sedecim milibus 41 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus 42 cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt 43 nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit 44 ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum 45 susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus 46 pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus 47 unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat 48 et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino 50 filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus 51 venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt 52 Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon 53 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima 54 precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem