Numbers 32
Numbers chapter 32 from the Latin Vulgate
1 cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus 2 nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram 3 cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit 4 qui iratus iuravit dicens 5 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me 6 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam 7 iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius 8 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel 9 qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium 10 at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas 11 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias 12 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam 13 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga 14 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam 15 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos 16 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino 17 sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos 18 aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete 19 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster 20 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad 21 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris 22 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos 23 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem 24 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca 25 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus 26 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem 27 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum 28 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer 29 Etrothsophan et Iazer Iecbaa 30 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis 31 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim 32 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant 33 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius 34 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea 35 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair 36 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe 38 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron 39 quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant 40 profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis 41 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem 42 castrametati sunt in Soccoth