Numbers 34

Numbers chapter 34 from the Latin Vulgate

1 porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum 2 a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada 3 ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis 4 inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama 5 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth 6 et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu 7 praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui 8 tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse 9 id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam 10 et ait Dominus ad Mosen 11 haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun 12 et singuli principes de tribubus singulis 13 quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne 14 de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud 15 de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon 16 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli 17 filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod 18 de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan 19 de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach 20 de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan 21 de tribu Aser Ahiud filius Salomi 22 de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud 23 hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan 25 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho 26 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis 27 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis 28 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur 29 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana