Numbers 35

Numbers chapter 35 from the Latin Vulgate

1 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis 2 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis 3 ait Dominus ad Mosen 4 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan 5 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint 6 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur 7 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur 8 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan 9 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit 10 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur 11 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur 12 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur 13 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet 14 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias 15 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit 16 quod si fortuito et absque odio 17 et inimicitiis quicquam horum fecerit 18 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata 19 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur 20 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt 21 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit 22 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam 23 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris 24 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur 25 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur 26 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt 27 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit 28 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel 30 accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt 31 tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri 32 quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur 33 atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat 34 respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est