Numbers 36

Numbers chapter 36 from the Latin Vulgate

1 ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua 2 et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis 3 nec sibi misceantur tribus sed ita maneant 4 ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum 5 et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui 6 de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum 7 haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho 8 Deuteronomium 10 haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum 11 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne 12 quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis 13 postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai