Numbers 4

Numbers chapter 4 from the Latin Vulgate

1 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt 2 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes 3 sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt 4 et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes 5 nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 6 omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 7 sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento 8 ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes 9 cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis 10 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt 11 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 12 nolite perdere populum Caath de medio Levitarum 13 sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat 14 alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur 15 locutus est Dominus ad Mosen dicens 16 tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas 17 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis 18 hoc est officium familiae Gersonitarum 19 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi 20 cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii 21 iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari 22 hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 23 filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis 24 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii 25 haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum 26 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt 27 hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 28 recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum 29 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis 30 et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta 31 hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi 32 numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum 33 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis 34 et inventi sunt duo milia sescenti triginta 35 hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini 36 numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum 37 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis 38 et inventi sunt tria milia ducenti 39 hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi 40 omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum 41 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda 42 fuerunt simul octo milia quingenti octoginta 43 iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus 45 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 46 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo 47 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum 48 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi 49 locutus est Dominus ad Mosen dicens