Numbers 5

Numbers chapter 5 from the Latin Vulgate

1 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint 2 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia 3 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent 4 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit 5 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens 7 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro 8 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur 9 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium 10 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino 11 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam 12 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit 13 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi 14 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero 15 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur 16 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen 17 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit 18 et dabit ei bibere quas cum exhauserit 19 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius 20 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas 21 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo 22 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos 23 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit 24 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt 25 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam 27 locutus est Dominus ad Mosen dicens 28 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare 29 vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent 30 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent 31 omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius