Numbers 8

Numbers chapter 8 from the Latin Vulgate

1 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint 2 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato 3 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel 4 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos 5 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius 6 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis 7 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino 8 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei 9 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel 10 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos 11 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi 12 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel 13 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium 14 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi 15 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis 16 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est 17 locutus est Dominus ad Mosen dicens 18 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis 19 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt 20 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis 22 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens 23 faciant filii Israhel phase in tempore suo 24 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius 25 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase 26 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel