Numbers 9
Numbers chapter 9 from the Latin Vulgate
1 dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel 2 quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis 3 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 4 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino 5 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud 6 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt 7 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit 8 peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae 9 igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane 10 sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis 11 cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur 12 ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco 13 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur 14 quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant 15 si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria 16 si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra 17 per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi 19 locutus est Dominus ad Mosen dicens 20 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra 21 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi 22 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel 23 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam