Philippians 1
Philippians chapter 1 from the Latin Vulgate
1 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu 2 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse 3 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu 4 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 5 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi 6 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei 7 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii 8 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus 9 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui 10 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant 11 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum 12 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis 13 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo 14 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi 15 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem 16 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum 17 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro 18 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius 19 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos 20 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei 21 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos 22 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii 23 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo 24 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini 25 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me 27 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes 28 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 29 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 30 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum