Philippians 2
Philippians chapter 2 from the Latin Vulgate
1 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 2 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 3 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis 4 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 5 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 6 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 7 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini 8 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 9 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 10 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo 11 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi 12 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis 13 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi 14 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt 15 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit 16 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu 17 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium 18 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt 19 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito 20 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos 21 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum 22 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem 23 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim 24 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote 25 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium 27 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium 28 videte canes videte malos operarios videte concisionem 29 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes 30 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis