Philippians 3

Philippians chapter 3 from the Latin Vulgate

1 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella 2 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta 3 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam 4 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide 5 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius 6 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis 7 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu 8 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me 9 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu 10 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit 11 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula 12 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos 13 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi 14 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt 15 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum 16 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia 18 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi 19 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino 20 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae 21 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete