Philemon 1

Philemon chapter 1 from the Latin Vulgate

1 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu 2 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater 3 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet 4 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi 5 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo 6 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis 7 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe 8 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii 9 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium 10 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere 11 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino 12 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me 13 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa 14 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes 15 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino 16 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies 17 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis 18 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu 19 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei 20 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen 21 Hebraeos 23 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis 24 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula 25 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis