Proverbs 10
Proverbs chapter 10 from the Latin Vulgate
1 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 2 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae 3 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur 4 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos 5 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato 7 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te 8 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 9 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 10 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 11 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 12 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia 13 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter 14 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens 15 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam 16 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit 17 consilium custodiet te prudentia servabit te 18 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur 19 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas 20 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis 21 quorum viae perversae et infames gressus eorum 22 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos 23 et relinquit ducem pubertatis suae 24 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius 25 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae 26 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias 27 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea 28 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea 30 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum 31 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi 32 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui