Proverbs 11
Proverbs chapter 11 from the Latin Vulgate
1 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae 2 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos 3 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo 4 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum 5 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum 6 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt 7 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis 8 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi 9 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia 10 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius 11 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari 12 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria 13 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae 14 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus 15 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia 16 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt 17 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium 18 et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis 19 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget 20 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus 21 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum 22 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris 23 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac 24 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare 25 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam 26 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit 27 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius 28 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius 29 egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur 30 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam 31 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia