Proverbs 14
Proverbs chapter 14 from the Latin Vulgate
1 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae 2 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis 3 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam 4 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem 5 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat 6 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo 7 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias 8 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus 9 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso 10 annuit oculis terit pede digito loquitur 11 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat 12 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam 13 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 14 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 15 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 16 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias 17 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae 18 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo 19 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis 20 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae 21 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae 22 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius 23 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit 24 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant 25 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 26 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam 27 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam 28 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet 29 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam 30 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur 31 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae 32 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima 34 fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi 35 serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui