Proverbs 17
Proverbs chapter 17 from the Latin Vulgate
1 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi 2 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te 3 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere 4 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia 5 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae 6 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum 7 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens 8 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco 9 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo 10 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est 11 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior 12 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius 14 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae 15 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte 16 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet 17 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat 18 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis 19 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem 20 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet 21 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis 22 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit 23 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur 24 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem 25 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas 26 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde 27 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est 28 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum