Proverbs 18
Proverbs chapter 18 from the Latin Vulgate
1 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat 2 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est 3 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est 4 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo 5 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur 6 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio 7 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia 8 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur 9 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum 10 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum 11 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur 12 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit 13 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum 14 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram 15 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit 16 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa 18 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius 19 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia 20 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos 21 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte 22 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius 23 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui 24 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit