Proverbs 20
Proverbs chapter 20 from the Latin Vulgate
1 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit 2 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui 3 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane 4 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia 5 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est 6 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet 7 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia 8 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei 9 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia 10 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est 11 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus 12 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est 13 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii 14 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium 15 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo 16 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei 17 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam 18 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet 19 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur 20 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos 21 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium 22 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem 24 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur 25 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua 26 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala 27 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur 28 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur 29 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat 30 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit