Proverbs 21
Proverbs chapter 21 from the Latin Vulgate
1 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur 2 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia 3 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur 4 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens 5 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur 6 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis 7 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago 8 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam 9 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas 10 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur 11 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala 12 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis 13 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona 14 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris 15 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio 16 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit 17 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis 19 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus 20 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via 21 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos 22 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis 23 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus 24 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis 25 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae 26 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans 27 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia 28 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus 29 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt 30 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem 31 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat