Proverbs 22

Proverbs chapter 22 from the Latin Vulgate

1 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos 2 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit 3 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est 4 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam 5 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum 6 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi 7 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit 8 errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona 9 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas 10 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia 11 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis 12 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes 13 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis 14 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis 15 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam 16 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia 17 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis 18 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua 19 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet 20 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum 21 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit 23 responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem 24 lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam 25 in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos 26 lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum 27 stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet 28 domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur 29 labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit