Proverbs 24

Proverbs chapter 24 from the Latin Vulgate

1 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi 2 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium 3 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur 4 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam 5 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus 6 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento 7 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam 8 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus 9 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis 10 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est 11 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet 12 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas 13 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam 14 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum 15 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem 16 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum 17 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit 18 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes 19 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam 20 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum 21 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur 22 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium 23 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur 25 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio 26 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet 27 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus 28 malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus 29 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus 30 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui 31 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens 32 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit 33 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos 34 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum