Proverbs 25
Proverbs chapter 25 from the Latin Vulgate
1 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua 2 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius 3 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit 4 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum 5 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit 6 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur 7 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo 8 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam 9 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum 10 natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur 11 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa 12 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii 13 in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae 14 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum 15 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat 16 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus 17 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens 19 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis 20 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius 21 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium 22 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae 23 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii 24 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat 25 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius 26 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris 27 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis 28 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur