Proverbs 26
Proverbs chapter 26 from the Latin Vulgate
1 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur 2 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum 3 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere 4 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam 5 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit 6 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum 7 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat 8 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium 9 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum 10 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius 11 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino 12 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide 13 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater 15 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens 16 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit 17 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo 18 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur 19 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet 20 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti 21 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit 22 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona 23 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit 24 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus 25 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi 26 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius 27 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier 28 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens