Proverbs 27

Proverbs chapter 27 from the Latin Vulgate

1 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur 2 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei 3 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam 4 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet 5 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis 6 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit 7 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax 8 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi 9 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam 10 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam 11 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix 12 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae 13 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem 14 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus 16 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens 17 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam 18 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis 19 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei 20 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud 21 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet 22 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet 23 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo 24 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato 25 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum 26 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius 27 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque