Proverbs 28

Proverbs chapter 28 from the Latin Vulgate

1 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur 2 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae 3 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo 4 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo 5 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella 6 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis 7 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris 8 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit 9 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te 10 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona 11 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam 12 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare 13 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem 14 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris 15 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius 16 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities 17 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris 19 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud 20 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus 21 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae 22 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum 23 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate 24 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis 25 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium 26 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius 27 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 28 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo