Proverbs 29
Proverbs chapter 29 from the Latin Vulgate
1 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum 2 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur 3 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam 4 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem 5 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur 6 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur 7 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus 8 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda 9 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud 10 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam 11 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius 12 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam 13 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam 14 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari 15 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit 16 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere 17 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam 18 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam 19 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum 20 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet 22 melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona 23 dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus 24 callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno 25 finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita 26 arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis 27 proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea